Annus
2 0 2 1


TEMPESTAS PHILIPPENSIS

De re orientis

turbo8.jpg

In regionibus orientalibus tempestates calamitatesque saepius euenire solent: haec tamen recentior procella maxima potestate regiones illas, quae Philippenses nominantur, deleuit. Illa enim recens hiems nomine Rai hesterno die insulas illas cum uentorum tum aquarum ui constrauit: ibi nam aedes multae omnino disiectae obue undarum molem submersae sunt. His rebus peractis, de mortuorum numero, qui omnibus curae maximae est, uarie dicitur: eorum computus adhuc in incertis est, quoniam haud omnes praefecti numerum ad prouinciam suam pertinentem adhuc exposuerunt. Quod attamen referri potest, CXII homines in tempestate luctuosa perisse euidentur, quorum numerus contra spem nostram probabiliter augebitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae