DE OBITV PVERORVMDe re Australiensi
Erat hodie in regione Australiensi Tasmania castrum quiddam gummi, quod apud nundinis prope ludum instructum erat. Ibi more solito pueri ludebant, cum uenti spiritu quodam sublato castellum ipsum ex aequore terrae permouit usqueque ad caelum metrorum decem turbine sustulit: in illo lusioni aedificio attamen pueri nonnulli inerant, qui aduersa sorte turbine exacto ad solum deciderunt. Hoc enim casu pueri V Australienses, qui annos XI uel XII nati erant, mortem obierunt; quorum parentes propter luctus uim adhuc publice non locuti sunt. Quattuor praeterea pueri pessime nunc uersantur inque tota republica exitialis euentus commemoratio iam indicitur; interea peruestigationes de castri fidentia inceperunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|