Annus
2 0 2 1


TEMPESTAS AMERICANA

De re Boreoamericana

turbo5.jpg

In ciuitate Boreoamericana Mayfield, quae in prouincia Kentucky est, turbo hodie maximus multa disiecit. Nimbus enim X miliorum hominum ciuitatem deleuit: domus, casae insulaeque ibi ruina maxima afficiuntur atque ciues innumeri propterea mortem obierunt. In illis finibus homines saltem LXXXIV ob procellae illius potestatem mortui esse uidentur centenaque sub domuum macerie uulnerati esse existimantur. Ille praeterea praeses Josephus Biden rem luctuosissimam confestim tempestatem indicauit.

Tempestas attamen illa non modo ciuitatem Mayfield, sed etiam pagum in prouincia Illinois nomine Edwardsville affecit: ibi nam horreum industriae praeclarae "Amazon" aeris ui decidit operariique XLV in occasu in uitae suae discrimine fuerunt, qui fausta sorte a siphonariis conseruati sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae