DE OBITV REBELLISNuntia Austroamericana
Seditiosorum Colombianorum princeps Ferdinandus Darius Velásquez, qui in Venetiolanos fines ad uitam conseruandam iam effugerat, his diebus ibi interfectus esse praedicitur; in seditione contra Colombianam potestatem nomen eius "El Paisa" erat. Ipse Velásquez eius factionis communistae "Farc" rector fuit, quae uero ante annos L contra Colombianam administrationem seuerissime pugnabat: nam in proeliis ab eo commissis saepius homines multi perire solebant, sicut in impetu anno MMIII Bogotae perpetrato, in quo homines XXXVI perierunt CC uulnerati sunt; praeterea innumera crimina sub nomine eius tristi fama proferuntur. Administratio attamen Colombiana morti eius se minime credituram publicat, nisi seditiosi uiri corpus coram populo exibeatur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|