DE RESIDVIS OCEANIDe mundi contaminatione
Materia ficticia, id est reliquorum princeps plasticus, prope totius orbis aequora ponti implet siue afficit. Quae detrita materies mundi salutem summopere contingit: haec nam detrita materiarum uariarum Oceanos multos inficit, qui reapse animalium marinorum uitae maxime fauent. Sicut sapientes enim iamdiu exposuerunt, maris beluae materiei plasticae maximam partem in Oceano Pacifico conserere solent atque longius ad illa residua alligantur. Moles igitur ingens materiae ficticiae reliquorumque omnium in illis aquis Pacificis est eritque, quod ad annum MML forsan maior adfluet congeries. Scripsit Andreas Nouocomensis
|