DE MVNDO DISIECTORogatio uniuersalis
Nationum Societas hoc anno proelia resque nouas multifariam in toto orbe aspexit, sicut apud Bactriana, Aethiopica, Arabica Birmanicaque loca. Totius orbis ciues adhuc plura passi sunt: singulus enim in triginta hominibus in orbe, id est circiter CCLXX homines, his annis propter perniciosa facinora aliqua re affectum iri dicitur; qua de caus Societas Nationum ipsa maiorem pecuniae molem hoc anno rogat, ut saeculum adiuuare possit. Ipse enim Martinus Griffiths, qui auxiliis praebendis praefectus est, de rebus recentioribus omnes certiores fecit: "Asperitates innumerae in multis gentibus hoc anno euenerunt: in Bactria aliisque nationibus res pessime habetur, puerorum XXIII miliones in orbe sine uaccinis primis adhuc sunt, uiri coronarii uis miliones XX hominum ad miseriam deiecit!" Scripsit Andreas Nouocomensis
|