Annus
2 0 2 1


NOVA ADMINISTRATIO GERMANICA

Nuntia ultima Germanorum

cancellarius.jpg

Ille nouus cancellarius Germanicus Olaf Scholz annos LXIII natus, qui factionis socialis democraticaeque primus est, foedus ultimum ad Germaniam regendam nonnullis cum sociis obsignauit. Ipsi nam "Virides", id est planetae nostri defensores, liberique democratici cum noui praesidis factione pactum subscripserunt, quod de re publica consiliis nouis regenda nonnulla praecipit. Quarum rerum oecologica transitio prima est: ipsi nam totius orbis rectores saepius congregati sunt, ut de climatis mutatione disputarent: hoc enim nobis certamen ultimum maximumque est, quod Germaniae consul ualde intellexit; quare ipsa noua sodalitas partium Germanicarum ad renouatam rem argentariam, quae "uiridis" dicitur, id est planetae amica, summopere facta est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae