Annus
2 0 2 1


PROCELLAE IN ORBE

De tempestatibus recentibus

turbo.jpg

In orbe hodie tempestates duo euenerunt, quae ambobus terris detrimento fuerunt. Prima enim procella Canadensis est: hiems illa autoraedarum uias duo undis submersit. Aquarum propter uim ciues multi Canadenses, id est centenarum numero, ad uitam suam conseruandam domibus quam celerrime effugerunt; procellae ipsa potestas talis fuit, ut in saeculo maxima haec nominaretur. Altera item tempestas Muticam ciuitatem apud Hyblam Heraiam attigit: uentorum uis enim maxima una cum pluuis assiduis totam perturbauit terram; ciuis quidam Siculus Iosephus Ricca propter spirituum uim mortuus est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae