Annus
2 0 2 1


DE INFANDA RE ITALICA

Futura hic sunt

pueri.jpg

Congregatio haud administratiua "Save the Children" hodie turpissima nuntia de puerorum adulescentiumque futuris publicauit. Italia nam iuuenum iura haud inter prima colit nec ad filios procreandos ciues exhortatur: iuniorum hominum indigentia infirmitasque cum nuptias tum generationem ualde dissuadent. Quare enim Italia annos quindecim DC milia puerorum amisit, quoniam in hac terra liberi non procreantur; quod praeterea infaustum, pauperorum puerorum moles tantopere augetur, ut milio fere puerorum tenui miseria nunc afficiatur. In hac tanta obscuritate morbus coronarius scholam ipsam infestauit ac multis in domuum solitudine studium praebuit superuacuum; haec omnia in illa schola eueniunt, quae propter rectorum nostrorum scelestam stultitiam iamdiu egestate artatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae