Annus
2 0 2 1


DE RE AVSTROAMERICANA

Colluctatio letalis

Equador.jpg

In ciuitate Ecuadorensi Guayaquil hoc anno cruentissima euenerunt. Ibi enim horna per tempora CCC homines, qui quadam de causa in uinclis erant, perisse existimantur. Hesterno insuper die captiui turpiter se egerunt: aduersae nam factiones carcerem post rebellionem nocte dieque habuerunt, quo tempore inimicum acerrimum quisque necare conabatur. Qua de re carceris custodes, cum post infanda scelera carceris potestatem iterum obtinuissent, tumultus quam potissime pacari nixi sunt, quamuis mortuorum accumulatio maxima esset. In illis rixis obscuris, quae criminum turpitudo ad sublimitatem exasperauerunt, LXVIII homines inter se truncasse comperiuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae