GASII POTESTASDe minis Alborussicis
Post Europaeorum consulum uerba, quae contra Alborussicum consilium de migrantium immissione pronuntiata sunt, postque sanctiones promissas ille praeses Lukaschenko se gasium suum Europae futuris temporibus nondum praebiturum publicauit; quod igitur nuntium multis nationibus maximo detrimento metuique fuit. Praeses Sarmaticus tamen Putin, qui pollentissimus est eius Lukaschenko socius, sodalis sententiam omnino refutauit: ipse nam Bladimirus Putin per legatum Demetrium Peskov ad futura tempora gasii molem Europae se daturum illumque Lukaschenko, nullo communi foedere habito, consilium cepisse pronuntiauit. Scripsit Georgius Lutetiensis
|