Annus
2 0 2 1


MORBVS NON DESTITIT

De re coronaria iterata

virus7.jpg

Iam ante fere annum medicamen uaccinum ad morbum infaustum coronarium prouicendum apparatum est. Ipsa contagio attamen, sicut superiore anno euenit, ad hiberna initia ualde reuertere solet: in terris Europaeis, quae uaccini medicamenti largitione maxime praestat, morbus magnis itineribus qua exiuit hac remeat. Una enim hebdomade II fere miliones ciuium Europaeorum morbo hoc infecti sunt miliaque XXV hominum propter malum perierunt. Apud Germanicos fines maxime uirus coronarium homines contigit: milia XL hominum hac de re inficiuntur atque CCXXXVI ciues interierunt. Contagio maxime in regionibus Vcrainis atque Graecis diffunditur, quae noua pestilentia dilaniantur. Italia quoque multos numerat aegrotantes, qui ad numerum VIII milium peruenerunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae