Annus
2 0 2 1


DE RE POLONA

De migrantibus Alborussicis

Bielorussia.jpg

Ab Alborussia migrantium centena hodie apud fines Polonos australes introitionem conata sunt: ipsi enim migrantes, qui in patria sub quadam fere dominatus potestate sunt, ad Poloniam terram peruenerunt, ut libertatis facultatem denuo adhibere possint. Defensionis minister Mariausz Blaszczak attamen se per milia XII militum fines custoditurum esse ualde publicat, ne migrantes illi introeant. Communitas Europaea de hac re migratoria, cum pro peregrinorum iuribus saepius loquatur, non tam bene Alborussicam contumeliam excipit: "Praeses Lukaschenko Europaeam terram concutere studet. Europa nostra una erit atque ad fines ab Alborussicorum impetibus tuendos pugnabit".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae