DE SEDITIONE AFRICAProelia Sudanensia
Rebus nouis Sudanensibus habitis, seditiones multae, quae gregatim quasi ciuile bellum esse uidentur, saepius eueniunt. Seditiones haec maxime ad democratiam renouandam apparantur atque militum ui anguntur: hodie enim in capite Khartoum magistri demostrationi cuidam interfuerunt ac in seditionum tumultu, quamuis incruente magistratuum illicita exprobrarent, ab illis militibus gasiis iniectis offenduntur; medici tamen demonstrantibus magistris nunc in nosocomio medentur. Interim ille praeses legitimus Abdalla Hamdok adhuc in uinclis est nullaque est libertas in regione. Scripsit Andreas Nouocomensis
|