Annus
2 0 2 1


GRETAE CONQVESTIO

De aeris re

Greta2.jpg

Puella Suetia Greta Thunberg, quae maxime pro climatis tutela iam a nonnullis annis pugnauit, hodie de congressu "Cop26" ad aerem tuendum praeloquitur. Ipsa enim in Veneris die "pro futuris" omnibus iuuenibus demonstrantibus ad telluris curam habendam haec seuerissima rettulit: "Congressus ille tantum ad rem argentariam curandam sicut semper euenit. Nulla fuit uera cura ad planetam iuuenumque futura prolata sed tamquam uaniloqui huius mundi rectores praelocuti sunt". Postea ipsa Greta, quae uere innumeris modis iuentutis corda ad tellurem tuendam commouit, inter pares ambulauit unaque cum eis permansit.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae