Annus
2 0 2 1


DE IMPETV BACTRIANO

Caedes Bactriana

Kabul4.jpg

In capite Bactriano Kabul nouum facinus hodie euenit. In nosocomio militari "Sardar Daud Khan" sicarii sclopetis armati ui adhibita introiuerunt atque impetum, quem terroristicum dici potest, perpetrauerunt. Ipsi enim interfectores in milites inermes aegrotantesque cum sclopetis tum pyrobolis incendiariis multos necauerunt: XX saltem homines mortui sunt decenaque uulneratorum nunc pro uitae suae conseruatione colluctantur. Sicarii ipsi gregi cuidam Islamico, qui ad Ciuitatem Islamicam adligari potest, interesse uidentur, quorum quidam semet quoque in petitione terroristica occidit. Ab illis Talebanorum uigiliis coniurati comprehensi sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae