Annus
2 0 2 1


NOVVS PRAESES

De re Iaponica

Kishida.jpg

Comitiis Iaponicis nuper habitis, nationis primarius minister ipse Fumio Kishida est. Ille Fumio Kishida, qui factioni conseruatiuae liberali democraticae praeest, uictoriam suam ultimam hodie publicauit, quae igitur post comitia difficillima euenisse pronuntiatum est. Hic enim consul cum administrationis pristinae parti iam praestabat tum petitioni admodum arduae interfuit. In hac attamen administratiua societate non tantum conseruatiua factio, sed buddhista quoque pars "Komeito" est, quae senatorum minorem partem at maximi momenti detinet. Ipsa donec pars communista in his electionibus parum perdidit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae