Annus
2 0 2 1


DE RE IRAQENA

Impetus terroristicus

iraq3.jpg

Hesterno die Ciuitas Islamica ultimum scelus perpetrauit. In terris septentrionalibus Iraqenis enim pagus Al-Rachad, qui in regione Diyala est, ab illis terroristis affectus est: sclopetis adhibitis, jihadistae in pagum militum Iraqenorum familiis plenum impetum fecerunt. Iraqeni praecones confestim mortuorum offensorumque numerum publicauerunt: ciues nam saltem XI perierunt atque XV uulnerati sunt. Vicus praeterea ille a ciuibus scitam religionem professis habitari uidetur, quod impetus propositum fosan melius ostendit, sicut illa militum familiarium causa.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae