Annus
2 0 2 1


DE RE SVDANENSI

Seditio Africa

sudan2.jpg

In capite Sudanensi Khartoum hodie seditio militaris euenit. Milites enim Sudanenses Abdallah Hamdok interregem interregnique magistratus multos comprehenderunt: potestatem igitur armati ceperunt. Ipse attamen ciues Sudanenses pro interregno hodie ad fora conscenderunt atque contra usurpatores reclamationes suas ostentarunt. Hoc ast ad letum pugnasque protulit: duodecim enim ciues in tumultibus perisse medici praedixerunt ac multi uarie in impetu offensi sunt. Milites praeterea usurpatores telehoraseos sedes summas ceperunt abhincque multitudinum scientiam rerum afficere possunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae