Annus
2 0 2 1


TENSIONES SINENSES

Responsum Boreocoreanum

Formosa2.jpg

Ante septimanas duo aeronaues Sinenses apud insulae Formosae caela uolitarunt, ut minarum summarum sensus ciuibus magistratibusque induceretur. Quibus minaciis Praeses Boreoamericanus Josephus Biden hodie protine responsum dedit: "Boreoamerica a ui Sinensi insulam Formosam strenue defendet. Boreoamerica enim, sacra fide pronuntiata, nationum, quae gregi "NATO" intersunt, tutelam maximam statuit ac Formosa in foedere nobiscum est" praeses in hodierna contione Baltimorensi praedixit. Addidit consul Boreoamericanus: "Bellum algidum inter nos Sinensesque fieri nolo, sed nos minime cessuros Sinam intelligere summopere studeo". Ille nam dictator Sinensis Xi Jinping iam ante Josephi Biden contionem se maxime uelle Formosam insulam una cum Sina futuram esse externosque hostes contra se nullos admissum iri publicauit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae