RAPTVS HAITIENSISDe crimine insulari
Apud insulam Haiti raptus saepius eueniunt ita ut ipsa propter raptuum molem inter maestissimas in toto orbe nationes sit. Hodie enim Boreoamericani ciues minimum XV ab illis raptoribus capti sunt, inter quos pueri nonnulli sunt. Ipsi nam Boreoamericani in insula Haitiensi quasi fidei propagatores sunt atque missionario officio insulam adiuuant. Nam post praesidis homicidium in ipso capite Principis Portu seditiones innumerae sunt, in quibus maior maiorque moles scelestorum crimina perpetrare coeperunt. Administratio Boreoamericana missionarios illos adhuc non adiuuit, sed se auxilium praebituram publicauit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|