Annus
2 0 2 1


DE CAEDE BACTRIANA

Scelus ob cultum

terrorismus.jpg

In ciuitate Kandahar hodie nouum facinus contra Islamicos scitas euenit. Nam, apud quamdam meschitam, quae more solito a scitis frequentatur, conflagratio terroristica euenit. In hac petitione terroristica per quendam sicarium perpetrata, ut ciues adstantes praedixerunt, XXXVII homines saltem perierunt atque LXX minimum offensi sunt. Iam septimana superiore in regionibus septentrionalibus turpe scitarum caedes euenit, in qua LXXX perierunt ciues. Post multorum obitum milites Bactriani ad Kandahar peruenerunt, ut terroristae comprehenderentur.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae