Annus
2 0 2 1


PAPAE BEATITUDO

De Ecclesiae consilio

Beatus.jpg

Ille pontifex Iohannes Paulus I, saeculo Albinus Luciani, Ecclesiae Catholicae beatus quam primum erit. Pontifex hodiernus enim Franciscus anterioris Papae beatificationem per illam congregationem ad sanctorum causas rogatam libenter accepit: ille Franciscus pontificis Iohannis uirtutem se ualde probare publicauit atque XXXIII dierum Papae beatitudinem constituit. Papae defuncti nam intercessione miraculum euenisse Ecclesiae legati pronuntiarunt: anno MMXI in capite Argentino puella annorum XI maxime aegrotans parochi suasu pontificis Luciani intercessionem poposcit posteaque conualuisse comperitur. Quod ideo miraculum Papae sanctitatem sanxit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae