DE RE COREANANuntia a Boreocorea
Exploratorum Boreocoreanorum dux Kim Kuk-song annos XXX pro dictatore Kim Jong-Vn operam dedit. Anno attamen MMXIV Boreocorea effugere debuit atque ad Austrocoreanos fines peruenit, ne dictator Kim Jong-Vn eum necaret. Post multos annos Austrocoreanos silentes ille Kim Kuk-song publice diurnariis adlocutus est multaque de Boreocoreana re pronuntiauit: "Boreocorea est dictatore recta terra, in qua pecuniae studium omnia peruadit. Omnia ibi enim aguntur, ut pecuniam anquirere liceat: arma nationibus Africanis atque medicamenta stupefactiua in oriente Africaque quam maxime uenentur. In illa Boreocorea "institutum terroris" est, ut inimici pollentioresque homines interficiantur". Scripsit Andreas Nouocomensis
|