Vt iam hodie dictum est, cancellarius Austriacus Sebastianus Kurz, qui repetundorum ambitusque publice accusatus est, hodie solium Austriacum reliquit, ut iam conseruatiui acerrimi senatores progressiuique adhortati sunt. Post enim cancellarii abdicationem, nouus consul quam primum nominatur: minister externorum Alexander Schallenberg nouus cancellarius Austriacus erit crasque iusiurandum publicum iurabit. Ipse Schallenberg se cum oecologiae cultoribus societatem proseturum esse pronuntiauit; Van der Bellen reipublicae Austriacae rector illi Kurz pristino cancellario gratias egit pro abiuratione, "damna Austriae uitauit" conclusit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|