Annus
2 0 2 1


DE FORMOSAE PERICULO

De re Sinensi

Formosa.jpg

Sina non desinit et politice et verbis insulam Formosam (sive Taiwan) obsidere; nuper aerinaves militares Sinenses praeter insulam biduo volitarunt ut potentiam suam et unificandi voluntatem ostenderent. Haec tamen non putantur esse graves minae vel belli periculum contra Formosam, sed quidam putant Sinam a suo vetere proposito non discesuram esse donec insula sub eius ditione olim capta sit. De quo Tsai Ing-wen, femina Praeses Taiwanensis, dixit: “Formosa si caderet in eorum manus, id erit magna catastrophe”.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae