Annus
2 0 2 1


DEMONSTRATIONES BRASILIENSES

Contra praesidem multi

Bolsonaro.jpg

Praeses Brasiliensis Iairus Bolsonaro propter consilia sua suorumque morum corruptionem semper fabula maxima fuit. Ipse Praeses enim siluam Amazonicam minime tuetur immoque uero ad eam delendam, quod iam periculum maximum est, consiliis suis exhortatur. Insuper, quod uere omnibus summo dolori est, in morbo coronario pugnando ille praeses prope nihil egit atque ad multitudinis mortem negligentia sua perduxit: milia hominum DC nam ob morbum coronarium perierunt atque in toto orbe Brasilia peste summopere adfecta est. Qua de causa in CLX ciuitatibus Brasilienses ciues ad fora descenderunt, ut contra Bolsonaro iram manifestarent adque abdicationem cohortarentur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae