IMPETVS COLOMBIANVSDe re Austroamericana
Ante annos V administratio Colombiana per illum Iuanum Duque Marquez conseruatiuum praesidem recta cum seditiosis armatis, qui nomine FARC uocantur, foedus obsignauit, quamuis rebelles nonnulli pactum ipsum refutauerint. Coniurati ipsi, qui ualde contra praesidem pugnant, hodie in ciuitate Tumaco impetum nouum fecerunt, in quo ciues VI uitam amiserunt ac LXXI offensi sunt. Impetus hic nefarius praesertim cum puella perierit, in huius anni maxima mole numeratur: ab anni enim initio usque ad diem X ante Kalendas Octubres petitiones LXXII in natione Colombiana euenerunt, in quibus homines CCLVIII omnino perierunt. Praeterea, ante menses duos helicopteron, ubi praeses Duque inerat, coniurati ipsi adorti sunt. Scripsit Andreas Nouocomensis
|