Annus
2 0 2 1


DE COMITIIS GERMANICIS

De exitibus comitialibus

Germani.jpg

Ciues Germanici hodie in consulari petitione suffragium protulerunt, ut consul nouus fieret. Exitus ultimi adhuc nemini perrecte noti sunt, sed generalis intentio iam pateri euidetur: factio progressiua SPD per illum Scholtz recta electorum tertiam fere partem excepit atque conseruatiua pars paulo minus habuit, quae iam multos annos per Angelam Merkel consulem solium detinuit. Oecologica pars in tota re publica tertia est, quae decimam quintam partem ciuium cepit. Quis tamen rerum potiturus sit adhuc nescitur, quamuis sodalitas quaedam aduentura esse euideatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae