Annus
2 0 2 1


TERRAE MOTVS AVSTRALIENSIS

De insulae calamitate

Tremor.jpg

Mane terrae motus pollentissimus in ciuitate Melborune, quae in tota terra Australiensi secunda est amplitudine, euenit: ipse telluris tremor gradum fere VI more Richteriano attigit, quae uero uis pollentior esse dicitur. Ipse tremor in ciuitate Sydney quoque ac in Australia meridionali animaduertitur; tremores praetrea duo paulo post sentiuntur, qui gradum IV ac III Richteriana ratione contigerunt. Quod attamen optimum esse uidetur: damna minima in ipsis ciuitatibus terrae motu affectis esse euidentur, ut ille primarius minister Scott Morrison rettulit; nemo enim perisse uulneratusue esse dicitur, quamuis aedificia nonnulla maceriis ceciderunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae