NEX RVSSICADe caede Sarmatica
In ciuitate Sarmatica Perm hodie scelus summum euenit. In urbe enim Uniuersitas Permiensis est, in qua facinus perpetratum est: necator quidam, qui Uniuersitatis discipulus esse dicitur, machinam igniuomam tenens in aulas mane introiuit atque contra grammaticos condiscipulosque missilia proiecit, quae homines saltem XX uulnerauerunt atque VI interfecerunt. Quaepost uigiliae Russicae protine conuocantur: occisor ideo ille a militibus multifariam offenditur sauciusque in carcerem inicitur. Postquam comprehensus est, ille scelestus sicarius minime ob religionis factionisue causas se egisse publicauit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|