DE EVROPAEIS INCENDIISFlammae Hibericae
Hanc longam aestatem incendia innumera in uariis Maris Interni regionibus euenerunt, ut iam nonnullis nuntiis dictum est: Italia Hellasque maxime incendiis affectae sunt. Nunc tamen flammae in noua regione deflagrare inceperunt, quod iam multis curae est: Hispania enim ipsa in Australibus regionibus incendiis ualde afficitur, ita ut hesterno die in regione Andalusia ciuitates VI propter incendiorum fumique potestatem iam uacuefactae sint. Vt enim in aliis prouinciis factum est, in regionibus Hibericis quoque milites siphonariique summam operam dant, ne ciuium quidam uitam amittat; flammis colluctatio incipit finisque eius haud aspicitur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|