Annus
2 0 2 1


DE FEMINIS BACTRIANIS

Talebanorum crimina

Afghanae.jpg

Vt diebus superioribus scriptores nostri ostenderunt, Talebanorum obscura manus mulierum iura quam maxime angere conatur. His enim septimanis post Bactrianam terram captam mulieres pro iuribus suis pacifice pugnare coeperunt: ut enim notum est, Talebanorum cura haud certe ad mulierum iura uertit; ipsae nam feminae apud Talebanos "Filios tantum Bactriae parturire debent. Quae Bactrianam nationem amant, ad liberos curandos domi manent" legatus Sayed Zekrullah Hashim pronuntiauit. Praeco Talebanus praeterea "Femina magistratus fieri non potest, pondus grauius ei esset" addidit. Mulieres interea Bactrianae in foris pro se pacate sed strenue pugnant, quod Talebani ipsi scelesti minime probare demonstrant: ut enim Societas Nationum recenter publicauit, mulieres illae "seditiosae" seuere uerberantur atque in tumultu earum IV uitam amiserunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae