Annus
2 0 2 1


NOVVUS PRAESES

De Phoenicia tempestate

Mikati.jpg

Poenica terra iamdiu uariis difficultatibus afficitur, quae ciues innumeros diutius exasperant; nam demonstrationes seditionesque multae ob crisin in regione euenerunt. Mense Augusto anno superiore praetrea capitis Beryti portus displosione nefasta deletur atque homines CC saltem perierunt. Paupertas maxima est: ciues enim multi sine negotio sunt, Poenorum moneta ad minimum pretium decidit, medicamina perpauca adsunt; quare ciuium uita in tenuitate est ac crisei afficitur. In tanta tempestate ipse Najib Mikati, qui Poenorum ditissimus est, ad solium summum ter adoritur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae