Annus
2 0 2 1


DE AUCKLANDIANO CRIMINE

Nuntium turpe a Noua Zelanda

Auckland.jpg

In Nouae Zelandae ciuitate Auckland scelestus quidam terrorista, qui Ciuitatis Islamicae sectator fuisse existimatur, apud mercatum gladio manibus tento ciues VI seuere uulnerauit. Ipse terroris fautor, qui Ceylonensis fuisse dicitur, ab illis uigiliis quam celerrime scloptetorum missilibus interfectus est; iam propter terroristicam suspicionem sub militum oculis ab anno MMXVI erat. Ciues attamen a terrorista offensi adhuc in uitae discrimine sunt, quod gladii ulcera nonnullos grauiter contigerunt. Nationis primaria ministra Iacinda Ardern, ut nos omnes puto, celerrimam promptamque ualetudinem innoxiis auspicatur.

Scripsit Georgius Lutetiensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae