Annus
2 0 2 1


DE MORBO INDICO

Virus nouum ab oriente

Indica.jpg

In regione Indica Uttar Pradesh febris noua, quae ad morbum coronarium adligari non posse uidetur, pueros multos iam attigit. Morbus ipse ignotus signa uaria exulcerat, sicut uomitus, nausea multique dolores, qui puerulos maxime afficiunt: L saltem pueri in regione illa propter morbum febrem insolitam iam perisse euidentur; multi praeterea ad nosocomia peruenerunt aegroti, quorum maxima pars pueris consistit. Apud terras enim Indicas morbus ille coronarius summo impetu ciues enecauit: cum ipsi ciues post tantum diutinumque luctum reualescerent, subito pestilentia noua regiones illas affecit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae