Annus
2 0 2 1


DE REBVS BACTRIANIS

Nuntia ab oriente

qatar.jpg

Hodie "Magni VII" gregis nationes una cum Turciae Qatarique consulibus ad rem Bactrianam disputandam electronice congressi sunt: Atlanticarum nationum congregatio (NATO) ad auxilium Bactrianis ciuibus praebendum omnes exhortatur, sicut ille externorum minister Italicus Di Maio, qui iam ciuium multitudinis transportationem apparauit, pronuntiauit; milia enim Bactrianorum Italicam terram iam attigerunt eorumque numerus magis magisque augebitur.

Res interea Bactriana ad pessimum conuersura maxime euidetur: puerorum milia CCC nunc misere uiuunt domoque eiecta sunt. Talbani ipsi praeterea consilium ultimum publicauerunt: his ex diebus Uniuersitas maribus feminisque diuidetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae