Annus
2 0 2 1


IMPETVS BOREOAMERICANVS

De petitionis ultione

missilia.jpg

In capite Bactriano Kabul diebus superioribus Ciuitatis Islamicae jihadistae multos necauisse euidentur, quorum gregi nonnulli Boreoamericani ciues quoque intersunt, ut praeses Biden pronuntiauit. Missilia enim hodie contra Bactrianam ciuitatem coniciuntur, quorum quiddam insulam incendiaria ui contigit: VI saltem ciues, quorum IV pueri erant, propter bombardamentum Americanum perierunt; ipsi Boreoamericani tamen currus quoque II missilibus exarserunt, ubi terroristae multi fuisse dictunur. Ciuium attamen mors ab ipsis militibus Boreoamericanis minime excipitur, quamuis Bactriani diurnarii rem ipsam indicent.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae