DE PETITIONE BACTRIANAKabul magis magisque vexatur
In capite Bactriano Kabul his diebus aeriportus ciuium maxima frequentia peruaditur: nam ciuium milia Talebanos effugere student, ne sub jihadistarum potestate diutius uiuant. In tanta multitudine apud aeriportum congregata quidam petitor kamikaze hesterno die una cum ciuibus ibi peruentis semet necauit: hominum CLXX saltem perisse comperiuntur ac CC uulnerati esse ciues euidentur. Boreoamericani milites XIII tresque Britannici ciues in impetu terroristico interierunt: quare ipse praeses Boreoamericanus Josephus Biden, qui copias illas a regione Bactriana remouere pridem iussit, ad iustam ultionem milites omnes nunc exhortatur, quae attamen tarde eueniet. Petitio ipsa ab illa Ciuitate Islamica uindicatur, quae contra Talebanos iam ualde praelocuta est. Scripsit Andreas Nouocomensis
|