Annus
2 0 2 1


DE AMERICANORVM PROFECTIONE

De re Bactriana

fuga2.jpg

Postquam Talebanorum milites Bactrianum caput Kabul ceperunt, res in natione pessime habentur: ciuium enim milia cotidie ad capitis aeriportum peruenire conantur atque effugium ad occidentem creberrime petunt. Nunc in capitis Bactriani aeriportu milia XX hominum salutem diutius exspectant. Tumultus praeterea multi cotidie eueniunt, in quibus hodie ciues III uitam amiserunt. Talebanorum insuper legatus Suhail Shaheen de re Bactriana nuntia ultima pronuntiauit: "Boreoamericani ciues omnes quam primum abeant, nisi proelia studeant. Nulla administratio legitima apud Bactriana loca, nisi Boreoamericanus omnis absit". Maximarum nationum VII praesidum conuentus subitus cras habebitur, ut res Bactriana quam optime disputetur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae