Annus
2 0 2 1


DE LITE ADMINISTRATIONIS MEXICANAE

De armis virisque certatur

arma.jpg

Masseciusetta: Sex societates fabriles, quae officina armorum in Foederatis Americae Civitatibus administrant et pyroballistas fabricantur venalesque proscribunt, inter quas numerantur Smith & Wesson, Colt, Glock et Ruger, ab administratione rei publicae Mexicanae aestimationem C̿C̿I̿Ɔ̿̿̿Ɔ̿ dollarorum expetente in ius vocatae sunt.

Horum nomina, in libello intentionis inscripta, Bostoniae, ubi una societatum sedem suam habet, ab iudice tribunalis Foederatarum Americae Civitatum esse recepta a Marcello Ebrard ministro rerum externarum rei publicae Mexici prima hebdomade mensis Augusti pronuntiata sunt.

Qui conventu diurnariorum rogatus, quo consilio lis sit illis intenta, “Quonam consilo?” inquit, “Ut illae societates lite aestimata iniuriam suae neglegentiae compensent. perquam serio litigabimus; iudicio vincemus; copiam armorum in fines Mexicanos contra leges nostras invectam strenue extenuabimus. Commeatus armorum a Foederatis Civitatibus, eo ut ad istos, qui eum fovent atque hortantur, res pertineat, inultum manere non sinetur. Oportet eas societates sui neglegentiae, quae populo Mexicano iniuriam necemque intulit, statim finem facere.”

Nam in Mexico, quippe quia mercatura armorum tam severe moderetur, ut tantummodo singulis in castris militaribus Mexicopoli sitis liceat pyroballistas legitime venire, sodalicia facinorosa eapropter a Foederatis Civitatibus arma comparant. Certe pro administratione Mexicana argutum est, ea in nundinis armorum etiam in supermacellis Americanis millia telorum coemere, quibus dien utantur ad scelera in finibus Mexicanis exsequanda.

Vero ex eis pyroballistis in finibus Mexicanis repertis, quae inter annos MMXIV et MMXVIII in Foederatas Civitates ad Collegium Alcoholi, Tabaco, Pyroballistis Moderandis sunt delatae, ut unde essent ortae indagaretur, septuaginta centesimae detecta sunt originem duxisse a Foederatis Civitatibus. Praeterea, X̅V̅I̅I̅ tela a Foederatis Civitatibus in fines Mexicanos transmissa existimantur pro Mexicano Rerum Externarum Ministerio in hominibus anno MMIX interfectis adhibita esse.

Cum res ita se habeat, administratio Mexicana in libello intentionis arguit, societates pyroballistarias huius rei conscias esse: quod arma, quae faciunt, ad facinora efficienda in populum administrationemque Mexicanum obvertantur. Praeterea, illas per artes venalia proscribandi negotiique ita allicere homines Mexicanos, ut arma illorum emant. Quarum artium hoc exempli gratia perhibet: quod imago Aemiliani Zapata illius, viri apud populum Mexicanum notissimi, quippe qui quondam dux popularis tempore commutationis rei publicae Mexici fuerit, in quibusdam a socitetate Colt factis pyroballistis caelata est.

Hac lite inlata, negotium pergrave administratio Mexicana suscepit, utpote quia societates pyroballistariae, ex lege anno MMV in Foederatis Civitatibus condita, immunitate litium pro tribunalibus Foederatarum Civitatium fruuntur.

At huius immunitatis exceptio quaedam fortasse exstet. Nam, cum sons quidam nominando indignus anno MMXII in ludo Sandy Hook, Novo Oppido in civitate Connecticuta sito, caedem liberorum infandem fecisset, nonnulli parentes liberis orbati societatem Remington, quae pyroballistam sontis istius fabricata sit, litibus petiverunt. Arguerunt enim: societatem Remington leges civitatis Connecticutae violavisse, quod arma venalia cosulto proscripsisset, ut commenderet ea usui esse ad vim in homines inferendam, atque privatos alliceret, qui arma magis rebus militaribus idonea emerent.

Quibus litibus longius protractis, societas Remington, quamquam illa immunitate freta, ut actio parentum orbatorum indicta discuteretur, ad Summum Tribunal Civitatum Foederatarum provocaverant, cum tamen iudices negavissent se provocationem cognituros, nec qua de causa eam renuissent exposituros, tandem eo ducta est, ut mense proximo magnam pecuniam parentibus obtulerit, ad actionem eorum componendam.

Huius causae exemplo administratio Mexicana in spem successus suae actionis erecta est. Praeterea, dixit Stephanus Shadowen cognitor eius, immunitatem litium societatum pyroballistariarum in inuriis extra fines Americanos inlatis minus valere.

At nonnulli iurisperiti Americani eventum litis Mexicanae in dubium vocant, quod argumentum de finibus illius immunitatis novum sit inexpertumque, atque arguere societates arma venalia tam perperam proscripisse, ut lis sit aestimanda, opus difficillime verisimile futurum sit.

Scripsit Rufus Britannicus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae