Annus
2 0 2 1


PETITIONE BOREOAMERICANA?

De bombae deposito

bomba.jpg

Floyd Roseberry Boreoamericanus, qui pyrobolon ad petitionem terroristicam se apparauisse protulit, hodie comprehenditur. Hesterno enim die pyrobolon quoddam apud senatus rostra Boreoamericana in curru ibi relicto depositum esse dicebatur: ipse enim petitor se hoc reliquisse actuario cuidam, qui eum quid ageret interrogauit, pronuntiauit ideoque capitis Boreoamericani uigiliae quam primum huc peruenerunt. Curru maxime examinato, ipsi milites Boreoamericani nullum inuenerunt pyrobolon atque minam tantum exasperatam conspexerunt. Ipse attamen Roseberry ob minas summas etsi falsas in uinclis est.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae