Annus
2 0 2 1


CONTINVAT EFFVGIVM

De re Bactriana

fuga.jpg

Bactrianum caput Kabul iam a nonnullis diebus sub Talebanorum potestate est atque totius orbis spes pro regione prope nulla est. Quamuis Talebani illi in rei publicae administrationem mulieres se accepturos esse pronuntiauerint, lex attamen Islamica illas ualde coercebit. Talebanorum praeterea potestas infanda obscuraque crimina semper adhibuit, de quibus ille Khaled Hosseini scriptor fabulis suis totum orbem certiorem fecit.

Quare ipsi ciues Bactriani ex ipsis finibus quam primum effugere conantur: capitis Kabul aeriportus enim profugis plenus est atque ob tantam frequentiam XII saltem homines perisse comperiuntur; Talebanorum interim sclopteta alios quoque necauerunt. Qua de causa Europaea Societas una cum Boreoamerica peregrinos multos se excepturam esse praedixit ac iam multi ad securiora loca peruenerunt: Italia exempli gratia iam duobus diebus CCL profugos excepit multosque futuris accipiet. In ciuitate interea Jalalabad proelia nonnulla euenerunt, in quibus ciues contra Talebanos pugnantes XXXV uitam amiserunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae