Annus
2 0 2 1


DE INFANDA SORTE FEMINARUM

Praeda Talebanorum Afghanae factae sunt

afghanae.jpg

Cum Talebanorum adventu Media Aetas, ut ita dicam, redit, ex qua re deterrimus exitus feminis consequitur. Illae enim verae res aestimantur, ideo mulieres a duodecim ad quadraginta annos aetate uxores pugnantium licet fieri vi adhibita ut spolia bellica promissa. Eventus infelix exspectatur ab iis quae extra familiam vitam agunt cum in operis politicis et socialibus deditae sint. Mariam Atahi, quae in capite Kabul multos annos omnibus viribus contendit ad iura feminarum defendenda novit se in summo vitae discrimine esse. Omnes feminae quibus munus est metu terrentur, praesertim magistrae, postea discipulae quae a scholis expellentur. Quod pessimum est, etiam verberationes et lapidationes periculum est ne redeant.

Praeses consociatio Afghanorum in Italia degentium valde sollicitus est de sororibus et earum filiarum etiamque de sorte omnium puellarum: "Italia quodam modo auxilio sit, ut ait, ad defendenda humana iura; una ratio est iter parare pro profugorum salute.”

Iam caput Kabul in potestatem Talebanorum redacta est. Feminae, relicto opere, domi manebunt, sub custodia virili, quibuscum exire poterunt omnino velatae. Barbaries reditura est. Post viginti annos omnia vestigia libertatis eradentur et feminae vehementissime excruciabuntur. Interim legatio Itala vacuefacta est: profecti sunt legati et eorum socii Afghani.

Milites Occidentis abeunt, valete Afghani! Vobis ipsis consulite!

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae