Annus
2 0 2 1


DE STVPRIS AETHIOPICIS

Bellica facinora

stupra.jpg

Bellum in regione Aethiopica Tigray iamdiu terram sanguine tinxit, quod tamen non modo militum, sed ciuium maxime bellum est. Nam congregationes ad iura humana tuenda de infandis criminibus Aethiopicis nuntia protulerunt: ante menses nouem, id est ab initio belli, per Aethiopicos milites necnon socios Erithraeos stupra innnumera in prouincia Tigray perpetrantur, ut belli uis quam maxime exuberetur atque exasperetur. Crimen ipsum sub multorum oculis est iam ex primis proeliorum diebus. Iurium tuendorum societates ideo nationum consules aduocauerunt, sed nullum responsum prolatum est.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae