DE AERIS CALAMITATESocietatis Nationum nuntium nefastum
His temporibus in toto orbe de aestibus calidissimis ac de calamitatibus propter aeris damna uarie disputatur: Graecia ob calidissimam aestatem flammis obsiditur sicut California ac ante mensem Canada. Societas Nationum aeris permutationis pericula iamdiu indicauit: quotannis aer calidior calidiorque esse uidetur atque in saeculorum centenis maxime calefecisse putatur; aer praeterea corruptissimus est, ita ut carboneum oxydatum anno MMXIX ad summum peruenisse putetur. Quamuis sapientes morum mutationem saepissime auspicati sint, nunc de nefastis exitibus nonnulla publicauerunt: aeris contaminatio enim damna ineluctabilia planetae nostro causauerunt et ad priora reuertere iam non posse uidetur. Scripsit Andreas Nouocomensis
|