Annus
2 0 2 1


NAVFRAGIVM VLTIMVM

De re infanda Africa

canariae.jpg

In regione occidentali Saharensi infandum hodie letum multis attigit migrantibus. Congregatio haud administratiua "Limites Sulcando" (Caminando Fronteras) nuntium hoc protulit: profugi XLII hodie abesse uidentur atque omnium fere obitus magis suspiciendus esse uidetur. Ipsi enim migrantes ad Canarias insulas per gressum Saharensem adire conabantur perque freta deperditi sunt. Quamuis administratio Hiberica de re nondum certa professa sit, in hoc loco peregrinorum centena saepe disperduntur nec de illis certiores fieri potest.

Scripsit Marcus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae