Annus
2 0 2 1


GRAECIA INCENDIIS CAPTA

De calidis sitibus

Evia.jpg

In hac calidiore aestate incendia innumera in uariis Maris Interni regionibus eueniunt, cui gregi ipsa Turcia, Sardinia Graeciaque intersunt. Apud Graecas terras maxime flammae illae his diebus ciuitates siluasque multas exarserunt: siphonarii ipsi in Euboeam collecti incendiorum centum uno die restinguere conantur, quorum maxima pars non tantum lucos sed etiam ciuitates pagosque flammarum ui adurunt.

Ardoris potentia Olympiam quoque attingere comminatur: antiquissima enim ciuitas, in qua primae celebrationes Olympiae habitae sunt, flammis combustura uidetur, nisi siphonarii ipsi calamitatem uitare succedant; nam nonnullis in pagis flammae propagantur ac ad situm antiquissimum peruenturae euidentur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae