Annus
2 0 2 1


DE INCENDIIS TVRCICIS

Calamitas Turcica

Turcica.jpg

A Mercurii die in Turciae regionibus Australibus incendia multa euenerunt, quorum potestas ab ipsis aestibus quadragesimum gradum "Celsius" attingentibus fouetur. Milia miliaque incendia enim in regionibus fiunt pollentesque uenti rei asperitatem exulcerant. Flammae igitur illae maximo damno multis fuerunt, quod in regionibus ipsis peregrini innumeri sunt: exempli gratia Halicarnassi, sicut in aliis locis, hospitia III uacuefaciuntur. Propter haec omnia ideo hominum milia miliaque ex illis locis effugerunt atque ciues nonnulli his calamitatibus perierunt: IV nam saltem interisse putantur, sed numerus uere nescitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae