CALAMITAS GERMANICAErgasterii displositio
Hesterno die ergasterion alchemicum Germanicum, quod apud ciuitatem Leuerkusen est, euenit: in Coloniae urbis regione enim officina noctu alchemica incendii flammis affecta est posteaque detonatio accidit; incendii causae adhuc ignotae sunt. Fumi obscuri igitur moles ex illo ergasterio exiit atque terras propinquas operuit. In ipsa calamitate Germanica homines XVI uulnerati esse dicuntur duoque saltem perisse putantur. Quamuis incendii illa uis a siphonariis uigiliisque dometur, aeris naturaeque illius salubritati displosio magno damno est: administratio Germanica summa cura se rem gesturam esse pronuntiauit. Scripsit Andreas Nouocomensis
|